

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 19: Versus 44
Et non relinquent.Perversus enim cum perversionem adjicit, quasi lapidem super lapidem struit. Sed cum anima ad ultionem rapitur, talis cogitationum constructio dissipatur, et hoc ideo,quia non cognoveris tempus.Perversam enim animam Deus visitat, aliquando praecepto, aliquando miraculo. Sed quia superbiens contemnit, nec de malis suis erubescit, in extremo inimicis tradetur, cum quibus in aeterno judicio damnationis societate colligitur.Ad pacem,etc. Dum carnem das voluptatibus mala ventura non prospiciens, habes bona praesentia quae ad pacem possunt esse temporalem. Et cur hoc, subdit, scilicet, quia non praevidet mala quae ei eventura sunt. Si enim praevideret, in praesentibus prosperis laetata non fuisset.